carmina libraria Iohannes Baptista Ricciolius e Soc. Iesu, prosodia reformata duobus tomis comprehensa

Testo base di riferimento: Bononiae, ex typographia Victorii Benatii, 1655


Epigramma quo ad subsidium memoriae indicantur generaliores regulae quantitatis syllabarum

 

Vtimur exemplo cum Regula deficit omnis;

      Est tamen electi carmine vatis opus.

Si exemplo careas, exempla simillima quaere

      Sed caute Analogi sit tibi norma soni.

5

Vocalis brevis est, vocali pone sequente;

      Diphtongus longa est, longaque crasis erit.

Consona si duplex posita est, fit syllaba longa.

      Sed muta ac liquida vi brevis esse potest.

Epsilon atque omicron breve sit; longum omega et Hita.

10

      Servat et hanc legem Graecolatina fides.

Derivata Etymon plerumque oriundo sequuntur.

      Quae fonti haec rivis vena leporis inest.

Prima in Praetersis, sis sint disyllaba longa est.

      Si geminent primam, mox erit illa brevis.

15

Prima Supiturum, quae sunt disyllaba longa est;

      Congruus accentus, metrica saepe nota est.

A, produc E, DE, DI, SE, PRO, praepositiones;

      Pro tamen in multis corripit ante gradum.

Vltima Compositis residens in parte priori

20

      Ferme semper erit corripienda tibi.

Vltima in AS ES OS si desinat aut in A,C,I,N,V

      Longa sit, at si aliter desinat esto brevis.

O tamen in fine est commune, ut et ultima versus;

      Aut ope cesurae, sit licet ante brevis.

25

Concursus brevium quasdam producere cogit,

      Aut si inter longas syllaba clausa brevis.

Hae tibi sint cordi (ni est certa exceptio) leges,

      Namque Prosodiaci iuris Apollo tenax.

Rara quoque et raro est audenda licentia vati

30

      Nemine, Tironi vix, praeeunte licet.

Nam neque sidereum nigra pluma, etsi unica, ob rem

      Aethereamque Lyram dissona chorda decet.